

Evangelium Secundum Joannem*
Caput 5: Versus 19
Amen, amen dico vobis.Agit hic de identitate sua cum Patre, et minoritate sua secundum hominem, et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem, corporis scilicet et animae.Non potest filius.Ita sum aequalis Patri, ut non ipse a me, sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est.Haec et Filius.Videtur corpus omne facere quod animus, sed non similiter, cum animus imperet corpori; Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas, et una potestas, et una operatio.